Löydetty 3318 Tulokset: Dominus
Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit. (Liber Sapientiae 12, 16)
Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. (Liber Ecclesiasticus 2, 13)
Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus? (Liber Ecclesiasticus 2, 17)
Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 16)
Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. (Liber Ecclesiasticus 10, 19)
Omne exsecramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. (Liber Ecclesiasticus 15, 13)
Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. (Liber Ecclesiasticus 27, 27)
In multitudine disciplinae Dominus separavit eos et immutavit vias eorum: (Liber Ecclesiasticus 33, 11)
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 34, 21)
sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. (Liber Ecclesiasticus 35, 9)
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. (Liber Ecclesiasticus 35, 13)