Mosaico decorativo

Löydetty 3318 Tulokset: Dominus

  • et coluerunt idola immunda, de quibus praecepit Dominus eis, ne facerent hoc. (Liber II Regum 17, 12)

  • Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum”. (Liber II Regum 17, 13)

  • Et abiecerunt legitima eius et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos; secutique sunt vanitates et vani facti sunt et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent, sicut et illae faciebant. (Liber II Regum 17, 15)

  • Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo. (Liber II Regum 17, 18)

  • Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua, (Liber II Regum 17, 20)

  • usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assur usque in diem hanc. (Liber II Regum 17, 23)

  • Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum. Et immisit eis Dominus leones, qui interficiebant inter eos. (Liber II Regum 17, 25)

  • Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel, (Liber II Regum 17, 34)

  • Et adhaesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius, quae praeceperat Dominus Moysi, (Liber II Regum 18, 6)

  • unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, prospere agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei. (Liber II Regum 18, 7)

  • Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: “Ascende ad terram hanc et demolire eam””. (Liber II Regum 18, 25)

  • Responditque eis Rabsaces: “Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum?”. (Liber II Regum 18, 27)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina