Löydetty 1202 Tulokset: Domino
Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. (Prophetia Michaeae 5, 6)
“Quid dignum offeram Domino, dum curvo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? (Prophetia Michaeae 6, 6)
Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?”. (Prophetia Michaeae 6, 7)
Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur? (Prophetia Habacuc 2, 13)
Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo salvatore meo. (Prophetia Habacuc 3, 18)
et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom, (Prophetia Sophoniae 1, 5)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora. (Prophetia Sophoniae 1, 17)
Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)
Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)
Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)
Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. (Prophetia Zachariae 10, 7)
Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt”, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 10, 12)