Löydetty 1202 Tulokset: Domino
Dixitque ad eum Iudith: “Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae”. (Liber Iudith 12, 14)
Dixitque Iudith: “Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius. (Liber Iudith 16, 1)
Ut autem venerunt in Ierusalem, adoraverunt Deum; et, postquam mundatus est populus, rettulerunt holocaustum Domino et voluntaria sua et munera. (Liber Iudith 16, 18)
Et attulit Iudith omnia vasa Holofernis, quaecumque dederat ei populus, et conopeum, quod sustulerat de cubiculo ipsius, in consecrationem Domino dedit. (Liber Iudith 16, 19)
Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. (Liber Iob 1, 6)
et dixit: “Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum”. (Liber Iob 1, 21)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius. (Liber Iob 2, 1)
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. (Liber Iob 3, 19)
Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino”. (Liber Iob 20, 29)
Respondens autem Iob Domino dixit: (Liber Iob 40, 3)
Respondens autem Iob Domino dixit: (Liber Iob 42, 1)
Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. (Liber Psalmorum 2, 11)