Löydetty 1202 Tulokset: Domino
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius. (Liber II Regum 24, 9)
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim; (Liber II Regum 24, 19)
Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum. (Liber I Paralipomenon 2, 3)
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)
et ait ad omnem coetum Israel: “Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, (Liber I Paralipomenon 13, 2)
In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
“Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius. (Liber I Paralipomenon 16, 8)
Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius. (Liber I Paralipomenon 16, 23)
Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium; (Liber I Paralipomenon 16, 28)
date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram. (Liber I Paralipomenon 16, 33)