Löydetty 1865 Tulokset: Domini Dei
de Ierusalem quippe egredientur reliquiae, et, quod relinquetur, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber II Regum 19, 31)
Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum. (Liber II Regum 19, 35)
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum dicens: (Liber II Regum 20, 4)
“Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)
Dixit autem Ezechias ad Isaiam: “Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini?”. (Liber II Regum 20, 8)
Dixit itaque Isaias Ezechiae: “Audi sermonem Domini: (Liber II Regum 20, 16)
Dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonus sermo Domini, quem locutus es”. Et ait: “Nonne erit pax et securitas in diebus meis?”. (Liber II Regum 20, 19)
Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Regum 21, 2)
Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “In Ierusalem ponam nomen meum”. (Liber II Regum 21, 4)
Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini (Liber II Regum 21, 5)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, (Liber II Regum 21, 20)
Et dereliquit Dominum, Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini. (Liber II Regum 21, 22)