Löydetty 674 Tulokset: Domine
Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”. (Liber Psalmorum 41, 5)
Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis. (Liber Psalmorum 41, 11)
Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem. (Liber Psalmorum 44, 24)
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 44, 26)
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. (Liber Psalmorum 51, 17)
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem. (Liber Psalmorum 51, 20)
Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est; (Liber Psalmorum 54, 8)
Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate. (Liber Psalmorum 55, 10)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in nationibus, (Liber Psalmorum 57, 10)
Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. (Liber Psalmorum 58, 7)
Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; (Liber Psalmorum 59, 5)