Mosaico decorativo

Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)

  • Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. (Evangelium secundum Lucam 11, 24)

  • Et ait Dominus ad illum: “Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)

  • et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. (Evangelium secundum Lucam 12, 36)

  • Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)

  • Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 39)

  • Ait autem Petrus: “Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 41)

  • Et dixit Dominus: “Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? (Evangelium secundum Lucam 12, 42)

  • Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. (Evangelium secundum Lucam 12, 43)

  • Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, (Evangelium secundum Lucam 12, 45)

  • veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. (Evangelium secundum Lucam 12, 46)

  • Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; (Evangelium secundum Lucam 12, 47)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina