Löydetty 8660 Tulokset: Dom
Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vicesima et quarta mensis dicens: (Prophetia Aggaei 2, 20)
In die illo, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi”, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 23)
In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens: (Prophetia Zachariae 1, 1)
“Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. (Prophetia Zachariae 1, 2)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 1, 3)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)
In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens: (Prophetia Zachariae 1, 7)
Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego ostendam tibi quid sint isti”. (Prophetia Zachariae 1, 9)
Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram”. (Prophetia Zachariae 1, 10)
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: “Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit”. (Prophetia Zachariae 1, 11)
Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”. (Prophetia Zachariae 1, 12)