Löydetty 8660 Tulokset: Dom
et cum steterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli, sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)
Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius. (Prophetia Danielis 11, 5)
Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)
et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eius transibunt. (Prophetia Danielis 11, 43)
Et ego audivi et non intellexi et dixi: “Domine mi, quid erit finis horum?”. (Prophetia Danielis 12, 8)
et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum; (Prophetia Danielis 13, 2)
Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)
Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)
Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)
“Eamus domum, quia prandi hora est”. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)
sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”. (Prophetia Danielis 13, 23)
Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei. (Prophetia Danielis 13, 26)