Mosaico decorativo

Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • “Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro; (Liber Ieremiae 30, 2)

  • ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam”. (Liber Ieremiae 30, 3)

  • Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam: (Liber Ieremiae 30, 4)

  • “Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus, formido et non est pax. (Liber Ieremiae 30, 5)

  • Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni, (Liber Ieremiae 30, 8)

  • sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis. (Liber Ieremiae 30, 9)

  • Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; (Liber Ieremiae 30, 10)

  • quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. (Liber Ieremiae 30, 11)

  • Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua; (Liber Ieremiae 30, 12)

  • Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem. (Liber Ieremiae 30, 17)

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; (Liber Ieremiae 30, 18)

  • Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus. (Liber Ieremiae 30, 21)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina