Mosaico decorativo

Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: “Morte moriaris! (Liber Ieremiae 26, 8)

  • Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”?”. Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 9)

  • Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae. (Liber Ieremiae 26, 10)

  • Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: “Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis. (Liber Ieremiae 26, 12)

  • Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos. (Liber Ieremiae 26, 13)

  • Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec”. (Liber Ieremiae 26, 15)

  • Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. (Liber Ieremiae 26, 16)

  • “Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum”. (Liber Ieremiae 26, 18)

  • Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum grande contra animas nostras!”. (Liber Ieremiae 26, 19)

  • Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus terram hanc iuxta omnia verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 26, 20)

  • In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 27, 1)

  • “Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in collo tuo (Liber Ieremiae 27, 2)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina