Löydetty 8660 Tulokset: Dom
Habes quoque apud te Semei filium Gera de Beniamin de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Mahanaim; sed quia descendit mihi in occursum ad Iordanem, et iuravi ei per Dominum dicens: Non te interficiam gladio. (Liber I Regum 2, 8)
“Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)
Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. (Liber I Regum 2, 23)
Et nunc, vivit Dominus, qui firmavit me et collocavit me super solium David patris mei et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, certe hodie occidetur Adonias”. (Liber I Regum 2, 24)
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus”. (Liber I Regum 2, 26)
Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)
Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. (Liber I Regum 2, 28)
Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: “Vade, interfice eum!”. (Liber I Regum 2, 29)
Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “Haec dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “Non egrediar, sed hic moriar”. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: “Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi”. (Liber I Regum 2, 30)
Dixitque ei rex: “Fac, sicut locutus est, et interfice eum et sepeli; et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me et a domo patris mei. (Liber I Regum 2, 31)
Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio, patre meo David ignorante: Abner filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium Iether principem exercitus Iudae. (Liber I Regum 2, 32)
Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino”. (Liber I Regum 2, 33)