Löydetty 8660 Tulokset: Dom
Filii autem Iechoniae non sunt gavisi super viros Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit Dominus de populo septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna; (Liber I Samuelis 6, 19)
et dixerunt viri Bethsamitae: “Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis?”. (Liber I Samuelis 6, 20)
Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos”. (Liber I Samuelis 6, 21)
Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. (Liber I Samuelis 7, 1)
Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum. (Liber I Samuelis 7, 2)
Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim”. (Liber I Samuelis 7, 3)
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli. (Liber I Samuelis 7, 4)
Dixit autem Samuel: “Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum”. (Liber I Samuelis 7, 5)
Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)
dixeruntque ad Samuel: “Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 7, 8)
Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. (Liber I Samuelis 7, 9)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)