Mosaico decorativo

Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem!”. (Liber Iudicum 6, 22)

  • Dixitque ei Dominus: “Pax tecum, ne timeas, non morieris!”. (Liber Iudicum 6, 23)

  • Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud: “Dominus pax”; usque in praesentem diem adhuc est in Ephra filiorum Abiezer. (Liber Iudicum 6, 24)

  • Nocte illa dixit Dominus ad eum: “Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et palum, qui iuxta aram est, succide; (Liber Iudicum 6, 25)

  • et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius secundum ordinem; tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super struem lignorum pali, quem succideris”. (Liber Iudicum 6, 26)

  • Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut praeceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)

  • Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens bucina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur. (Liber Iudicum 6, 34)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: “Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”. (Liber Iudicum 7, 2)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: “Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur”. (Liber Iudicum 7, 4)

  • Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: “Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt”. (Liber Iudicum 7, 5)

  • Et ait Dominus ad Gedeon: “In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum”. (Liber Iudicum 7, 7)

  • Eadem nocte dixit Dominus ad eum: “Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua. (Liber Iudicum 7, 9)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina