Löydetty 8660 Tulokset: Dom
Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius; (Liber Deuteronomii 4, 30)
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 4, 31)
Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis? (Liber Deuteronomii 4, 34)
Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. (Liber Deuteronomii 4, 35)
Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)
Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi”. (Liber Deuteronomii 4, 40)
Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. (Liber Deuteronomii 5, 2)
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait: (Liber Deuteronomii 5, 5)
“Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. (Liber Deuteronomii 5, 6)
Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, (Liber Deuteronomii 5, 9)
Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)
Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 5, 12)