Löydetty 436 Tulokset: Dixitque
dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor, (Liber Genesis 23, 8)
Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: “Pone manum tuam subter femur meum, (Liber Genesis 24, 2)
dixitque: “Cuius es filia? lndica mihi. Est in domo patris tui locus nobis ad pernoctandum?”. (Liber Genesis 24, 23)
dixitque ad eum: “Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Praeparavi domum et locum camelis”. (Liber Genesis 24, 31)
et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se. (Liber Genesis 24, 65)
Dixitque Abimelech: “Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum”. Praecepitque omni populo dicens: (Liber Genesis 26, 10)
Dixitque Iacob ad patrem suum: “Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 19)
Dixitque Isaac ad Iacob: “Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non”. (Liber Genesis 27, 21)
Dixitque illi Isaac pater eius: “Quis enim es tu?”. Qui respondit: “Ego sum filius tuus primogenitus Esau”. (Liber Genesis 27, 32)
Dixitque Esau ad patrem suum: “Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas!”. Cumque eiulatu magno fleret, (Liber Genesis 27, 38)
Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”. (Liber Genesis 27, 41)
Dixitque ad pastores: “Fratres, unde estis?”. Qui responderunt: “De Charran”. (Liber Genesis 29, 4)