Löydetty 1409 Tulokset: Dixit
et dixit ad eos Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. (Liber Isaiae 37, 6)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. (Liber Isaiae 38, 1)
et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)
Et dixit Ezechias: “Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?”. (Liber Isaiae 38, 22)
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”. (Liber Isaiae 39, 3)
Et dixit: “Quid viderunt in domo tua?”. Et dixit Ezechias: “Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis”. (Liber Isaiae 39, 4)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: “Audi verbum Domini exercituum: (Liber Isaiae 39, 5)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est”. Et dixit: “Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis”. (Liber Isaiae 39, 8)
Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. (Liber Isaiae 41, 21)
et dixit mihi: “Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor”. (Liber Isaiae 49, 3)
Et dixit: “Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae”. (Liber Isaiae 49, 6)
Et dixit Sion: “Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei”. (Liber Isaiae 49, 14)