Löydetty 2358 Tulokset: Dies Domini
Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt. Et omne reliquum vulgus observet observationem Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 6)
Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 12)
Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum, dicens: “Educite illam extra saepta templi! Qui autem sequetur eam, interficiatur foris gladio!”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidetis eam in domo Domini!”. (Liber II Paralipomenon 23, 14)
Pepigit autem Ioiada foedus inter se universumque populum et regem, ut esset populus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 16)
Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta dispositionem David. (Liber II Paralipomenon 23, 18)
Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. (Liber II Paralipomenon 23, 19)
Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae Superioris in domum regis et collocaverunt eum in solio regali. (Liber II Paralipomenon 23, 20)
Post quae placuit Ioas, ut instauraret domum Domini. (Liber II Paralipomenon 24, 4)
Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)
Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim”. (Liber II Paralipomenon 24, 7)
Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus. (Liber II Paralipomenon 24, 8)
quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur. (Liber II Paralipomenon 24, 12)