Löydetty 2358 Tulokset: Dies Domini
Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)
“Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)
Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 7)
Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”?”. Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 9)
Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae. (Liber Ieremiae 26, 10)
Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos. (Liber Ieremiae 26, 13)
Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. (Liber Ieremiae 26, 16)
Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum grande contra animas nostras!”. (Liber Ieremiae 26, 19)
Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus terram hanc iuxta omnia verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 26, 20)
Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: “Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant vobis. (Liber Ieremiae 27, 16)
Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem”. (Liber Ieremiae 27, 18)