Löydetty 2358 Tulokset: Dies Domini
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali. (Liber Proverbiorum 19, 23)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)
Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. (Liber Proverbiorum 22, 12)
Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die, (Liber Proverbiorum 23, 17)
Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies. (Liber Proverbiorum 27, 1)
Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)
Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius. (Liber Proverbiorum 28, 16)
Cuncti dies eius dolores sunt, et aerumnae occupatio eius, nec per noctem cor eius requiescit; et hoc quoque vanitas est. (Liber Ecclesiastes 2, 23)
Est et infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)
Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)