Löydetty 873 Tulokset: Dicens
Praecepitque Iosue dicens: “Aperite os speluncae et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant”. (Liber Iosue 10, 22)
Iuravitque Moyses in die illo dicens: “Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum”. (Liber Iosue 14, 9)
Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: “Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem”. (Liber Iosue 18, 8)
Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: “Loquere filiis Israel et dic eis: (Liber Iosue 20, 1)
Dixitque Sisara ad eam: “Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: “Numquid hic est aliquis?”, respondebis: “Nullus est””. (Liber Iudicum 4, 20)
Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: “Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem”. Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem. (Liber Iudicum 7, 24)
Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiae matris suae dicens: (Liber Iudicum 9, 1)
et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: “Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem. (Liber Iudicum 9, 31)
misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades (Liber Iudicum 11, 17)
Votum autem vovit Domino dicens: “Si tradideris filios Ammon in manus meas, (Liber Iudicum 11, 30)
Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me”. (Liber Iudicum 13, 10)
ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens: “Vidi mulierem in Thamna de filiabus Philisthinorum, quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem”. (Liber Iudicum 14, 2)