Löydetty 1932 Tulokset: Deus
Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; (Epistula I ad Corinthios 3, 6)
itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (Epistula I ad Corinthios 3, 17)
Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis! (Epistula I ad Corinthios 5, 13)
“Esca ventri, et venter escis!”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori; (Epistula I ad Corinthios 6, 13)
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)
Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)
De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)
nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10, 5)