Löydetty 2109 Tulokset: Deus benedictionem gratiam promissionem

  • Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu, (Epistula II ad Timotheum 1, 1)

  • non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. (Epistula II ad Timotheum 1, 7)

  • qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia; (Epistula II ad Timotheum 1, 9)

  • cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)

  • in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia; (Epistula ad Titum 1, 2)

  • Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, (Epistula ad Hebraeos 1, 1)

  • ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)

  • Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis” (Epistula ad Hebraeos 1, 9)

  • et iterum: “Ego ero fidens in eum”; et iterum: “Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus”. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)

  • Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)

  • Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis”; (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina