Löydetty 2001 Tulokset: Deus Nobiscum Est
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 5)
Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. (Liber Psalmorum 44, 2)
Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob. (Liber Psalmorum 44, 5)
Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris. (Liber Psalmorum 44, 10)
nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis. (Liber Psalmorum 44, 22)
Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 45, 3)
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui. (Liber Psalmorum 45, 7)
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (Liber Psalmorum 45, 8)
Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis. (Liber Psalmorum 46, 2)
Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo. (Liber Psalmorum 46, 6)
Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob. (Liber Psalmorum 46, 8)
Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. (Liber Psalmorum 46, 11)