Mosaico decorativo

Löydetty 4010 Tulokset: Deus Israel

  • secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)

  • Vita viri in numero dierum; dies autem Israel innumerabiles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 28)

  • et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)

  • tortum coccum opere artificis, gemmae pretiosae super rationale in ligatura auri, opere lapidarii sculptis, in memoriam cum scriptura sculpta secundum numerum tribuum Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 13)

  • Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis iudiciorum: docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 21)

  • Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 23)

  • maximus in salutem electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat Israel. (Liber Ecclesiasticus 46, 2)

  • ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi Domino. (Liber Ecclesiasticus 46, 12)

  • In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta; (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel. (Liber Ecclesiasticus 47, 2)

  • Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel. (Liber Ecclesiasticus 47, 13)

  • Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua (Liber Ecclesiasticus 47, 15)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina