Löydetty 1997 Tulokset: Deus Fortis
si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 32)
Respondit Thomas et dixit ei: “Dominus meus et Deus meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 28)
“Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; (Actus Apostolorum 2, 17)
Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, (Actus Apostolorum 2, 22)
quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. (Actus Apostolorum 2, 24)
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, (Actus Apostolorum 2, 30)
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)
Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster”. (Actus Apostolorum 2, 39)
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)
ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. (Actus Apostolorum 3, 17)