Löydetty 1944 Tulokset: Deus Ducibus
Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. (Liber Psalmorum 90, 2)
Dicet Domino: “Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum”. (Liber Psalmorum 91, 2)
Deus ultionum, Domine, Deus ultionum, effulge. (Liber Psalmorum 94, 1)
Et dixerunt: “Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob”. (Liber Psalmorum 94, 7)
Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei; (Liber Psalmorum 94, 22)
disperdet illos Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 94, 24)
Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 3)
quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. (Liber Psalmorum 95, 7)
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum. (Liber Psalmorum 99, 8)
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 99, 9)
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius. (Liber Psalmorum 100, 3)
Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: “Deus meus, (Liber Psalmorum 102, 24)