Löydetty 1944 Tulokset: Deus Ducibus
In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. (Liber Psalmorum 62, 8)
Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. (Liber Psalmorum 62, 9)
Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est, (Liber Psalmorum 62, 12)
Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, (Liber Psalmorum 63, 2)
Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam. (Liber Psalmorum 64, 2)
Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum, (Liber Psalmorum 64, 8)
Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem. (Liber Psalmorum 65, 2)
Mirabiliter in aequitate exaudies nos, Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae et maris longinqui. (Liber Psalmorum 65, 6)
Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. (Liber Psalmorum 66, 10)
Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meae. (Liber Psalmorum 66, 19)
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me. (Liber Psalmorum 66, 20)
Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, (Liber Psalmorum 67, 2)