Löydetty 1939 Tulokset: Deus Azaria
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. (Liber Psalmorum 135, 5)
Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. (Liber Psalmorum 139, 17)
Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. (Liber Psalmorum 139, 19)
Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas (Liber Psalmorum 139, 23)
Dixi Domino: “Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae”. (Liber Psalmorum 140, 7)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; (Liber Psalmorum 143, 10)
Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, (Liber Psalmorum 144, 9)
Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus. (Liber Psalmorum 144, 15)
Laudes. David. ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 1)
Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, (Liber Psalmorum 146, 5)
Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem. (Liber Psalmorum 146, 10)
Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium; (Liber II Maccabaeorum 1, 2)