Löydetty 600 Tulokset: Deum
Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)
Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. (Liber Isaiae 38, 11)
Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei? (Liber Isaiae 40, 18)
Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens? (Liber Isaiae 44, 10)
Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)
Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “Libera me, quia deus meus es tu”. (Liber Isaiae 44, 17)
Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem. (Liber Isaiae 45, 20)
Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et adorant. (Liber Isaiae 46, 6)
Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. (Liber Isaiae 48, 1)
De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 48, 2)
Quis ex vobis timet Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum. (Liber Isaiae 50, 10)
Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)