Löydetty 1103 Tulokset: Det
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. (Epistula ad Romanos 15, 13)
Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. (Epistula I ad Corinthios 3, 15)
Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. (Epistula I ad Corinthios 3, 18)
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos? (Epistula I ad Corinthios 6, 1)
Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. (Epistula I ad Corinthios 8, 9)
Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)
Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei. (Epistula I ad Corinthios 11, 16)
Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. (Epistula I ad Corinthios 11, 17)
non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; (Epistula I ad Corinthios 13, 6)