Löydetty 1036 Tulokset: Deo
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)
Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”. (Actus Apostolorum 13, 35)
cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. (Actus Apostolorum 16, 34)
Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: “Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; (Actus Apostolorum 17, 22)
praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: “Ignoto deo”. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 23)
sed valefaciens et dicens: “Iterum revertar ad vos Deo volente”, navigavit ab Epheso; (Actus Apostolorum 18, 21)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)
Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, (Actus Apostolorum 24, 14)
In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)
Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus, (Actus Apostolorum 26, 6)
Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses: (Actus Apostolorum 26, 22)