Löydetty 1036 Tulokset: Deo
Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. (Liber Baruch 4, 24)
Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. (Liber Baruch 4, 25)
Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; (Liber Baruch 4, 28)
Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est. (Liber Baruch 4, 36)
Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum. (Liber Baruch 5, 1)
Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni. (Liber Baruch 5, 2)
Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. (Liber Baruch 5, 4)
Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos cap tivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo. (Liber Baruch 6, 0)
Nunc autem videbitis in Babylone deos argenteos et aureos et ligneos in umeris portari, ostentantes metum gentibus. (Liber Baruch 6, 3)
coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos (Liber Baruch 6, 9)
et dent ex ipso et prostitutis in lupanari. Et ornant illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos. (Liber Baruch 6, 10)
Quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos? (Liber Baruch 6, 39)