Löydetty 386 Tulokset: Dedit
Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 43, 37)
Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)
Agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit illi partem in tribubus duodecim. (Liber Ecclesiasticus 44, 26)
Glorificavit illum in conspectu regum et ius dedit illi ad populum suum et ostendit illi gloriam suam. (Liber Ecclesiasticus 45, 3)
et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)
Statuit illum in testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria (Liber Ecclesiasticus 45, 8)
Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis iudiciorum: docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 21)
Et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias frugum terrae divisit illi. (Liber Ecclesiasticus 45, 25)
Panem ipsis in primis paravit in satietatem, nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 26)
Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)
Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae. (Liber Ecclesiasticus 47, 6)
In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae; (Liber Ecclesiasticus 47, 9)