Mosaico decorativo

Löydetty 956 Tulokset: David Scriptor Fetus

  • Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens (Liber II Samuelis 16, 5)

  • mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant. (Liber II Samuelis 16, 6)

  • Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?””. (Liber II Samuelis 16, 10)

  • Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens. (Liber II Samuelis 16, 13)

  • Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “Vivat rex! Vivat rex!”. (Liber II Samuelis 16, 16)

  • Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)

  • Dixitque Achitophel ad Ab salom: “Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)

  • nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est””. (Liber II Samuelis 17, 16)

  • Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur. (Liber II Samuelis 17, 17)

  • Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel”. (Liber II Samuelis 17, 21)

  • Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. (Liber II Samuelis 17, 22)

  • David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo. (Liber II Samuelis 17, 24)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina