Löydetty 956 Tulokset: David Scriptor Fetus
Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 5)
Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “Meribbaal”. Qui respondit: “Adsum servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 6)
Et ait ei David: “Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper”. (Liber II Samuelis 9, 7)
Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam”. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, (Liber II Samuelis 10, 2)
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: “Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores; et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam, misit David servos suos ad te?”. (Liber II Samuelis 10, 3)
Tulit itaque Hanon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos. (Liber II Samuelis 10, 4)
Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum — erant enim viri confusi turpiter valde — et mandavit eis David: “Manete Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini”. (Liber II Samuelis 10, 5)
Videntes autem filii Ammon quod exosos se fecissent David, miserunt et conduxerunt mercede a Syria Bethrohob et a Syria Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et a viris Tob duodecim milia virorum. (Liber II Samuelis 10, 6)
Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. (Liber II Samuelis 10, 7)
Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. (Liber II Samuelis 10, 17)
Fugeruntque Syri a facie Israel; et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia peditum et Sobach principem militiae percussit, qui ibi mortuus est. (Liber II Samuelis 10, 18)
Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem. (Liber II Samuelis 11, 1)
