Löydetty 43 Tulokset: Cornu
Dixi gloriantibus: “Nolite gloriari!” et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu! (Liber Psalmorum 75, 5)
Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva”. (Liber Psalmorum 75, 6)
quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. (Liber Psalmorum 89, 18)
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (Liber Psalmorum 89, 25)
Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi. (Liber Psalmorum 92, 11)
PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria. (Liber Psalmorum 112, 9)
Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. (Liber Psalmorum 132, 17)
et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA. (Liber Psalmorum 148, 14)
et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori. (Liber I Maccabaeorum 2, 48)
Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis; (Liber I Maccabaeorum 9, 12)
Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo. (Liber I Maccabaeorum 9, 16)