Mosaico decorativo

Löydetty 771 Tulokset: Coram Deo

  • Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 3)

  • Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo vestro? (Liber II Paralipomenon 28, 10)

  • et dixerunt eis: “Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini super Israel”. (Liber II Paralipomenon 28, 13)

  • Dimiseruntque viri bellatores captivos et universa, quae ceperant, coram principibus et omni multitudine. (Liber II Paralipomenon 28, 14)

  • Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis”. (Liber II Paralipomenon 29, 11)

  • cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini”. (Liber II Paralipomenon 29, 19)

  • Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos, (Liber II Paralipomenon 29, 23)

  • Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum”. (Liber II Paralipomenon 30, 9)

  • Fecit ergo Ezechias secundum haec in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 31, 20)

  • Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem dicens: “Coram altari uno adorabitis et in ipso comburetis sacrificia”? (Liber II Paralipomenon 32, 12)

  • Multi etiam deferebant munera Domino in Ierusalem et res pretiosas Ezechiae regi Iudae, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus. (Liber II Paralipomenon 32, 23)

  • Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 2)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina