Löydetty 125 Tulokset: Christus prophetia
Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)
Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)
Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Dicit illis Pilatus: “Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?”. Dicunt omnes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Et ipse interrogabat eos: “Vos vero quem me dicitis esse?”. Respondens Petrus ait ei: “Tu es Christus”. (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis. (Evangelium secundum Marcum 13, 21)
Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “Tu es Christus filius Benedicti?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 61)
Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. (Evangelium secundum Marcum 15, 32)
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Evangelium secundum Lucam 2, 11)