Löydetty 649 Tulokset: Cataclysm Terrae
Emittite agnum dominatori terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion. (Liber Isaiae 16, 1)
Vae terrae alarum strepitantium, quae est trans flumina Aethiopiae! (Liber Isaiae 18, 1)
et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate erunt super ea volucres, et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt. (Liber Isaiae 18, 6)
In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. (Liber Isaiae 19, 19)
In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et Assyria; benedictio in medio terrae, (Liber Isaiae 19, 24)
Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae? (Liber Isaiae 23, 8)
Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae. (Liber Isaiae 23, 9)
Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. (Liber Isaiae 23, 17)
clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. (Liber Isaiae 24, 11)
quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi. (Liber Isaiae 24, 13)
A finibus terrae laudes audivimus: “Gloria iusto”. Et dixi: “Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)
Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae. (Liber Isaiae 24, 17)