Löydetty 649 Tulokset: Cataclysm Terrae
In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae. (Liber Proverbiorum 17, 24)
Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)
Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)
Quattuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus: (Liber Proverbiorum 30, 24)
NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. (Liber Proverbiorum 31, 23)
et terrae lucrum in omnibus est rex, cuius agri culti sunt. (Liber Ecclesiastes 5, 8)
Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae. (Liber Sapientiae 6, 1)
Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti, (Liber Sapientiae 12, 3)
Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit. (Liber Sapientiae 15, 13)
Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. (Liber Sapientiae 16, 19)
Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)
Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est? (Liber Ecclesiasticus 1, 2)