Löydetty 58 Tulokset: Canticum

  • Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel. (Liber Deuteronomii 31, 19)

  • Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum”. (Liber Deuteronomii 31, 21)

  • Scripsit ergo Moyses canticum istud in die illo et docuit filios Israel. (Liber Deuteronomii 31, 22)

  • Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem! (Liber Iudicum 5, 12)

  • et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: (Liber II Samuelis 1, 18)

  • Nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis in proverbium. (Liber Iob 30, 9)

  • PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David. (Liber Psalmorum 30, 1)

  • Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione, (Liber Psalmorum 33, 3)

  • Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino. (Liber Psalmorum 40, 4)

  • In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)

  • Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris. (Liber Psalmorum 45, 1)

  • Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum. (Liber Psalmorum 46, 1)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina