Löydetty 45 Tulokset: Caelorum
et dicens: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)
Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
“Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)
Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 11)
A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
Qui respondens ait illis: “Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)