Löydetty 989 Tulokset: Bellum Contra Sanctorum
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)
Et praecepit illis dicens: “Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur”. (Liber I Maccabaeorum 5, 19)
Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; (Liber I Maccabaeorum 5, 31)
Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem. (Liber I Maccabaeorum 5, 37)
Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 44)
Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciem Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 5, 52)
Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. (Liber I Maccabaeorum 6, 18)
Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. (Liber I Maccabaeorum 6, 32)
Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
“Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret”. (Liber I Maccabaeorum 7, 17)
Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. (Liber I Maccabaeorum 7, 26)