Löydetty 269 Tulokset: Bello proelio exercitus victoria belli armis

  • Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 32, 2)

  • Constituitque principes belli super populum et convocavit illos ad se in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 6)

  • Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. (Liber II Paralipomenon 33, 11)

  • Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. (Liber II Paralipomenon 33, 14)

  • Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis: “Educite me de proelio, quia oppido vulneratus sum”. (Liber II Paralipomenon 35, 23)

  • Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt; et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)

  • Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. (Liber Iudith 2, 16)

  • Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, et non cadet ex populo tuo vir unus; (Liber Iudith 7, 11)

  • Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et nuntiatum est universae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et potens in prudentia et admirabilis in militia belli. (Liber Iudith 11, 8)

  • In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. (Liber Iob 5, 20)

  • quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli? (Liber Iob 38, 23)

  • Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. (Liber Iob 39, 25)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina