Löydetty 53 Tulokset: Baal

  • Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “Ingredimini et percutite eos; nullus evadat!”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. (Liber II Regum 10, 25)

  • Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt (Liber II Regum 10, 26)

  • et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc. (Liber II Regum 10, 27)

  • Delevit itaque Iehu Baal de Israel. (Liber II Regum 10, 28)

  • Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)

  • Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)

  • Conversusque est et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal et fecit palum, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. (Liber II Regum 21, 3)

  • Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal et Aserae et universae militiae caeli; et combussit ea foris Ierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel. (Liber II Regum 23, 4)

  • Et delevit aedituos, quos posuerant reges Iudae ad sacrificandum in excelsis per civitates Iudae et in circuitu Ierusalem, et eos, qui adolebant Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli. (Liber II Regum 23, 5)

  • Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia. (Liber I Paralipomenon 4, 33)

  • Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius, (Liber I Paralipomenon 5, 5)

  • filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab, (Liber I Paralipomenon 8, 30)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina