Löydetty 195 Tulokset: Arca testamenti tabernaculi
Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie; (Liber I Maccabaeorum 4, 10)
Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium; (Liber II Maccabaeorum 1, 2)
dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)
Haec omnia liber testamenti Altissimi, (Liber Ecclesiasticus 24, 32)
Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 11)
Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra. (Liber Ieremiae 3, 16)
Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. (Prophetia Zachariae 9, 11)
Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)
hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)
Et ait illis: “Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. (Evangelium secundum Marcum 14, 24)
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, (Evangelium secundum Lucam 1, 72)
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)