Löydetty 605 Tulokset: Apu
Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. (Liber Psalmorum 7, 17)
Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi, (Liber Psalmorum 18, 44)
Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput: (Liber Psalmorum 22, 8)
Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. (Liber Psalmorum 22, 26)
Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. (Liber Psalmorum 23, 5)
Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. (Liber Psalmorum 27, 6)
Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me. (Liber Psalmorum 31, 12)
Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. (Liber Psalmorum 36, 10)
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. - (Liber Psalmorum 38, 5)
Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est. (Liber Psalmorum 39, 8)
Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)