Löydetty 183 Tulokset: Angelus somnium

  • Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”. (Prophetia Zachariae 6, 5)

  • In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)

  • Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)

  • Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)

  • Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)

  • Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; (Evangelium secundum Lucam 1, 11)

  • Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. (Evangelium secundum Lucam 1, 13)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina